Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.11.1 Cic. Fam. 12.12.1 (English) >>Cic. Fam. 12.12.4

Scr. in castris in Syria Non. Mai. a. 711 (43). CASSIVS PROCOS. S. D. M. CICERONI SV0. 12.12.1 S. v. h. e. e. q. v. legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi ; videbaris enim non solum favere nobis, id quod et nostra et rei p. causa semper fecisti, sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus. itaque quod te primum existimare putabam nos oppressa re p. quiescere non posse, deinde, .cum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque compluris Romam misi ; scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui prius quam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerint. quod si litterae perlatae non sunt, non dubito quin Dolabella, qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprenderit litterasque interceperit. 12.12.2 exercitus omnis qui in Syria fuerunt teneo. habui pollulum morae, dum proluissa militibus persolvo ; nunc iam sum expeditus. A te peto ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intellegis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem p. libertatemque defendendam comparavi sed etiam crudelissimis tyrannis eripui ; quos si occupasset Dolabella, non solum adventu sed etiam opinione et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.11.1 Cic. Fam. 12.12.1 (English) >>Cic. Fam. 12.12.4

Powered by PhiloLogic